- PRAETORIAE Provinciae
- PRAETORIAE Provinciaedictae sunt X. provinciae, quas Strabo enumerat, l. 17. sub fin.Ex provinciis enim, quae Populo assignatae sunt, in divisione per Augustum institutâ, duae quidem Proconsulares erant, quibus qui praeerant, Proconsules dicti sunt, Africa nempe et Asia; Decem vere Praetoriae; reliquas omnes sibi Caesar retinuit, ac regendas suscepit, et in eas modo Consulares viros mittebat, modo Praetorios, modo Equites. E quibus Consulares qui mittebantur, Legati Consulares dicti sunt: qui Praetorii, Legatipro Praetore; Graeci Πρεσβευτὰς γ῾πατικοὺς et Πρεσβευτὰς Στρατκψικοὺς eos vocârunt, Strabo, l. 3. Quos vero ex Equestri ordine ad regendas provincias mittebat, hi minutis provinciis praeerant, Praesidum nomine atque Procuratorum. Interim pro arbitrio suo Imperatores provinciarum iura et administrationes saepe mutabant, et, quae Populi erant, suas esse volebant, suasautem Populo transcribebant, atque sic de Consularibus Proconsulares et contra; de Praesidalibus Praetorias et de Praetoriis Praesidales faciebant, ut ex antiquis inprimis Inscriptionibus clarissime patet. Porro Caesar, in provinciis suis Praetorios plerumque iure Consulari esse iubebat, quô pactô Consulares dicebantur, qui numquam Consules fuissent. Sic Plinius Caecilius legatus Augusti pro Praetore in provincia Ponti Consulari potestate, dicitur in veter. Inscr. Quod sub posterioribus imperatoribus passim usurpatum. Idem et in Populi provinciis fiebat; Nam Praetorii plerumque iure Consulari, in Praetorias provincias, mittebantur a Senatu, qui etiam Proconsules vocabantur. Unde Suetonius in Augusto, cum inter Populi provincias essent et Praetoriae, Proconsulares tamen omnes vocat. Et apud Auctores Historiae Aug. aliquot locis Proconsulares, Legatoriae et Praesidales tantum memorantûr: ubi per Proconsulares, quae Populi erant; per Legatorias, quae Caesaris, tam scil. Consulares, quam Praetoriae, intelliguntur. Cum autem Praetorium mittebat Caesar in provinciam, ut eam regeret potestate Consulari, is non Proconsul, sed Consularis tantum dicebatur: at cum Senatus in eam provinciam, quae sui iuris esset, Praetorium mitteret iure Consulari, Proconsul dicebatur. Hoc enim saepius usurpatum sub libera Rep. Namque Praetorios, cum potestate Consulari et XII. fascibus, interdum in provincias Senatus misit, ut C. Ciceronem in Asiam, de quo Suetonius in Augusto, etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 13. ubi plura hanc in rem, ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.